Ubi occurrit nota in Oratione in funere Petri cardinalis S. Sixti (1474)

Loci annotati in Oratione in funere Petri (1474): CroALa, 2024-05-08+02:00.

Neven Jovanović

In quibus locis occurrit nota in oratione Nicolai Modrussiensis in funere Petri, cardinalis S. Sixti (a. 1474).

Functio nominatur: /nm-stil/terminus/probatio-testes.

nomenmodr-riar-stil
documenta1
de dato2022-10-16T15:09:55.715Z
Notae IDAnnotatio stilisticaTextus
79627#probatio-testesHabeo hic testes complures , familiares eius , uiros quidem doctissimos , quibuscum inter cenandum de uariis disciplinarum studiis frequenter disserere consueuerat adeo acute adeo que prompte ac subtiliter de quaestione proposita ut eum putares die noctu que nulli adeo alii rei quam euoluendis theologorum philosophorum que libris uacare
81246#probatio-testesCerno hic nonnullos praelatos et ex aliis ordinibus uiros praestantes a quibus magna cum attestatione audiui singula haec , quae gessit , multis ante annis ab ipso praedicta fuisse
85506#interrogatio #probatio-testesSane munificentiae liberalitatis que eius largitatem quis est qui ignoret nisi qui illa uti uel noluerit uel nescierit
85804#probatio-testesNon semel neque solus interfui cum quosdam familiarium merito obiurgasset , deinde uestimentis et magistratu donauit
87516#probatio-testesTestes sunt omnes qui hac officiorum uicissitudine cum eo decertare uoluerunt
87604#probatio-testesComplures in hoc coetu astare non dubito qui me uera praedicare nouerunt et qui post acceptos ab eo non paruos honores multa insuper dona tulerunt
87804#probatio-testesVidi illum quodam uesperi non sine graui stomacho lacrimis suffusum oculos et cum multa indignatione Deum optimum maximum que testem citare atque , cum nemo cogeret minime que ea re opus esset , dirissima quaeque in se caput que suum impetrantem si ullas pecunias aut ulla Symoniacae perfidiae praemia abs quoquam eorum accepisset qui nuper in hunc sacrosanctum senatum apostolicum lecti noscuntur , se que ab inuidis atque malignis impie ac flagitiose eius criminis insimulari persancte iurabat
94575#probatio-testes #exemplumVnde et cum a gubernatore Vrbis aliquando interrogaretur quidnam de illis fieri uellet qui iniustam causam fouentes tamen ipsius nomine commendabantur , Illud , inquit , ut iustitiam mearum precum gratia minime uioles , nec secus feceris etiam si te germanus meus Hieronymus nomine meo aliud precabitur
94907#probatio-testes #anaphora #dicolonHoc ipsum et senatori Vrbis interrogatus respondit , hoc gubernatoribus , hoc praefectis , hoc omnibus legationis suae iudicibus saepe mandabat
96195#probatio-testescunctis , qui eius consuetudinem nouerunt , attestantibus
97640#personificatio #probatio-testesTestatur hanc eius munificentiam in hac Romana urbe diui Gregorii templum
97788#personificatio #probatio-testestestatur Taruixii maior basilica
97892#personificatio #probatio-testestestatur Mediolani Ambrosii monasterium
98139#personificatio #probatio-testesTestatur Papiae Maioli phanum
98788#personificatio #homoioteleuton #probatio-testesHaec quoque sacra apostolorum aedes beneficentiam eius testari potuisset si tantum quatuor mensibus superstitem uidisset