Ubi occurrit nota in Oratione in funere Petri cardinalis S. Sixti (1474)

Loci annotati in Oratione in funere Petri (1474): CroALa, 2024-04-19+02:00.

Neven Jovanović

In quibus locis occurrit nota in oratione Nicolai Modrussiensis in funere Petri, cardinalis S. Sixti (a. 1474).

Functio nominatur: /nm-stil/terminus/probatio-signum.

nomenmodr-riar-stil
documenta1
de dato2022-10-16T15:09:55.715Z
Notae IDAnnotatio stilisticaTextus
83142#probatio-signum #tricolon-crescensut coepta eius declarant aedificia , tot que magnificentissimo cultu celebrata conuiuia , et supellex imperialibus fastibus digna
83709#probatio-signumVnde et in hos usus omnia illa se comparare affirmabat , nec sibi , sed summis pontificibus , quicquid praeparabat , componere
85312#probatio-signum #antithesisMali quippe et iniqui hominis esse dicebat meliorem se foris ostendere quam gerere domi , proborum autem uirorum esse non simulatione , sed integritate uiros superare
85936#probatio-signumcum aliquando a magistro domus suae , in cuius diligentissima fidissima que cura merito conquiescebat , liberius argueretur quod nimia indulgentia et largitate domesticos faceret insolentiores , placida uoce respondit : Tuum est familiares meos pro neglecto officio corrigere , meum autem pro illorum in me amore congruis praemiis afficere ; id faciendo uterque nostrum suo munere optime functus erit
86947#metaphora #probatio-signumHospitem enim sese omnium honestorum uirorum esse dicebat
88378#probatio-signumAngi eum uehementer et summis animi cruciatibus torqueri uideres quod sibi , ut dicebat , per detrahentium liuorem non liceret in uiros praestantes ac bene meritos officiosum esse
90330#probatio-signumOstendit id nouissima haec ipsius legatio , in qua omnes Italiae populi singuli que ipsorum principes summis decertarunt studiis quisnam eum amplioribus honoribus exciperet et prosequeretur , ille que se uicisse putabat qui plurima in eum ornamenta contulisset
90640#probatio-signumadeo prudens temperamentum inibat ut , cum omnium communis esset amicus , singuli tamen sibi eum uendicasse putabant
93820#probatio-signumin tanta rerum potestate constitutus nemini uim attulit , nullum uiolenter oppressit
93914#probatio-signum #exemplumVnde et uicario illi Imolae , quamuis de ecclesia male merito , non solum uictum , sed nihil prioribus minores fortunas dari curauit
94317#probatio-signumMagistratus hortabatur ius suum absque ullo respectu cuique administrare
95058#probatio-signumDicebat enim se amicis operam suam rogantibus negare non posse , sed illius causa non nisi iustum honestum que fieri permaxime uelle
95227#probatio-signumHinc et rescripta non nisi sanctissima faciebat , atque , ne cui ministrorum peccandi daretur occasio , omnium decretorum suorum , similiter et litterarum , exemplaria apud notarios exstare iusserat
95488#probatio-signumnam , cum hortaretur ab amicis testamentum condere , Nihil , inquit , meum habeo ; omnia sunt ecclesiae